POMALE

POMALE
POMALE
a POMI similitudine, Gallis est ensis capulus; sed clausula; ita enim et Graeci modo μῆλον, modo κατακλεῖδα vocant, dicuntque κατακλείειν τὸ ζίφος de ense, cui capulus additur. Vetus Interpres Nicandri in Alexipharmacis, ad illud,
——— μύκης ὅτι κάππεςεν ἅρπης.
Μύκης, inquit, κυρίως τὸ ἄκρον τοῦ ζίφους, τὸ κατακλεῖον τὴν θήκην, Fungus proprie extremitas est ensis, operculum claudens. Μόκητα enim iidem Graeci vocant ensis capulum, quod fungi formam referat. Hinc clausula pro ansa, apud Appuleium de strigili in Florid. etc. Erant autem haec Pomalia, Gallis Pommeaux, apud Veteres tenui oribus e cornu: unde apud Eurip. Phoenissis μελάνδετον gladium Scholiastes interpretatur, habentem μέλαιναν λαβὴν κερατίνην, nigrum capulum corneum; Basilius in Grammat. Κερόκωπον ζίφος, τὸ ἀπὸ κέρατος ἔκον τὴν κώπην, ἤτοι τὴν λαβὴν. Honestioribus ex ebore: quod et appellatione τοῦ cornu potest intelligi, ex Oppiani quidem sententia. Vieg. l. 11. Aen. v. 11.
——— Atque ensem collô suspendit eburnum.
At Plinius suâ aetate scribit, l. 33. c. 12. militibus fastiditos etiam ebruneos capulos et argentô caelatos habuisse. Sed et ex auro et gemmis capulos legas, Casaubonus, ad Spartian. Hadr. c. 10. Spatham autem eburneô capulô clausam Graeci ἐλεφαντόκωπον σπάθην, item ἐλεφαντόδετον vocant: quâ tamen voce etiam insigniebantur, quae capulum eboreis calavis fixum haberent. Apud Eurip. in Palamede κώπην χρυςόκολλον habemus, capulum aurô vinctum; quomodo et Virg. dixit: Aen. l. 4. v. 261.
——— Atque illi stellatus iaspide fulva
Ensis erat, etc. ————
Capuli itaque ensium aurô, argentô, ebore, aere vincti reperiuntur, apud priscos, i. e. clavis aureis, aereisconfixi, vel etiam aurati et argentat: Item aurei et gemmei, at Hadrianus Caesar, gregarii plane militis incedens habitu, capulô vix eburneô spatham clausit, i. e. clausam gestavit: genere loquendi non eleganti, nec invenusto: cui plane par et simile illud apud Iul. Capitolin. in Maximinis, c. 3. Usus est argenteâ loricâ --- fecit et spathas argenteas etc. i. e. factis usus est. Salmas. ad Spartian. l. c. Ensis sui pomali seu capulô, literas obsignâsse Carolum M. apud Historicos legimus, etc. Vide quoque supra ubi de ensium Capulis: utide vase πυζομήλῳ in Eccles. Romanaitidem a pomi figura dicto, infra voce Pyxis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • CAPULUS — I. CAPULUS pro arca sepulchrali. Vide supra Capularis Senex. II. CAPULUS seu clausulan ensium, Graecis μύκης, (unde Mycenae) quod fungi formam referat, Gallis pomi similitudine pomale, quod vide infra, uti hodiernis Barbaro Graecis eadem de causa …   Hofmann J. Lexicon universale

  • pomadig — po|ma|dig1 〈Adj.〉 mit Pomade eingerieben   po|ma|dig2 〈Adj.; fig.; umg.〉 träge, langsam, bequem, nicht aus der Ruhe zu bringen [Etym.: <pomale <poln. po malu »allmählich«] …   Lexikalische Deutsches Wörterbuch

  • pomade — po madeadv 1.langsam,gemächlich.Sollaufpoln/tschech»pomalu=gemächlich,allmählich«beruhen,woraussichdieForm»pomale«(1707)inOstmitteldeutschlandentwickelte;imausgehenden18.Jh.mit»Pomade«zusammengeworfen.DieursprünglicheBedeutungtrittheuteimmermehrhi… …   Wörterbuch der deutschen Umgangssprache

  • Pomade — Sf std. (17. Jh.) Entlehnung. Entlehnt aus frz. pommade (auch: Salbe ), dieses aus it. pomata, aus früh rom. * pomata, zu spl. pōmum n. Frucht, Apfel , aus l. pōmum n. Obstfrucht . Bezeichnet nach der Beigabe Apisäpfel . Adjektiv: pomadig (bei… …   Etymologisches Wörterbuch der deutschen sprache

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”